De Admirandis, Pag. 429
 
Vanini, De Admirandis

/p. 429/ ad planetarum influxum, quem procul

dubio observari iussisset, si Astronomorum

opus esset circumcisio, nam Haly Abenragel,

sui saeculi Astronomorum Princeps, mandavit

ut circumcisio et baptismus conferantur, Luna

supra Venerem elevata. I. C. – Legi hanc fabellam

in septima parte suae Summae, cap. 33. Sed quid Aegyptij

de augurijs? Alex. – Hi affirmant vera esse

auguria, quia mens nostra ad augurandum movetur,

non a Luna, sed ab uno e quinque planetis

erraticis, nec semper, sed cum erraticum sidus

in figura coeli tenet tertiam, vel quartam,

vel septimam, vel nonam, vel decimam domum.

I. C. – Pudet me in fabularum confutatione bonas

horas conterere.

DIALOGUS LVII

De valetudinum curatione quae sub

Ethnicorum Religione mirabiliter

quibusdam contigit.

Alex. –

Svetonius, Vespasiani Caesaris vitam

describens, in capite De miraculis

per eum gestis, ita loquitur: «E plebe

quidam luminibus orbatus, item alius

debili crure sedentem pro tribunali

Vespasianum pariter adierunt, orantes opem valetudinis,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum